Ego Petrus Tallaull, secus, fillus Petri Taltaull, loci de Almenar, diocesis Ilerdensis et domine Sibilie, eius uxor, asserens me virtute iuramenti per me inferius prestiti, etatem quatordecim annorum plenarie accessisse, et curatorem seu curatores non habere nec velle, gratis, ad tres annos primo at continue venturos, qui currere incipient prima die aprilis proxime venienti, mitto et affirmo vobiscum Johanne de Çavilla, secho, cive Barchinone et vestris, per dictum tempo causa addiscendi a vobis oraciones beate Marie et aliorum sanctorum, et pulsandi citaram et salterium et alia instrumenta que sciatis pulsare, et aliis serviendi vobis in omnibus mandatis vestris, licitis at onestis, die noctuque, promittens vobis quad per dictum tempus stabo vobiscum, et ero vobis bonus, fidelis, legalis at obediens omne comodum procurando, et incomodum evitando. Et si contrarium fecero dono et confeso vobis plenum posse quad ubinque me inveneritis possitis vea propria auctoritate et sine licencia et faticha alcunius curie et persone me capere seu capi facere, et captum in vestro servicio reducere et tornare. Et quod emendabe omnes dies quibus a vobis et a vestro servicio absens fuero racione fuga infirmatis at omne dispendium si quod intulero culpa mei. Et quod in fine dictorum trium annorum teneamini michi dari unam citaram sive viula.
Et ego dictus lohannes de Çavilla acceptans vos dictum Petrum Taltaull in discipulum at servicialem meum, convenio et promitto vobis quod sicut melius potero et scivero docebo vos pulsandi citaram sive viula at aliorum quorumque instrumentorum de corda quo scivero, et quod providabo in cibo et potus, calciatu et vestitu, iuxta tuam condicionem, et in fine dictorum trium annorun et medii dabo tibi pro laborius at serviciis tuis quos michi et domini mee facies una citaram sive viula sine dilacione (...)